canticum psalmi Asaph
Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris
Deus
quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te
extulerunt caput
super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt
adversus sanctos tuos
dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non
memoretur nomen Israhel ultra
quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te
testamentum disposuerunt
tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni
Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus
Tyrum
etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium
filiis Loth diapsalma
fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente
Cison
disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae
pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana
omnes principes eorum
qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei
Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem
venti
sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens
montes
ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua
turbabis eos
imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum
Domine
erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et
confundantur et pereant
et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus
in omni terra